Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Commodus Antoninus

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat,

inrisis. duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit

ac ditavit. praefectum praetorii suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit

quatientem cymbala deformato vultu, genera [1] leguminum coctorum ad convivium propter luxuriae continuationem

raro vocavit, lavabat per diem septies

atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat [2] deorum templa pollutus [3] stupris et humano sanguine.

imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus.

Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant.

Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in arenam Romanam procedere voluit.

Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepit eo gaudio quasi acciperet triumphalia.

ludum semper [4] ingressus est et, quotiens ingrederetur,

publicis monumentis indi iussit, pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies.

Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione

consulibus, appellatus Germanicus idibus Hercu-

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation