Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia sacra quae penitus

habentur condita, iactavit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit quae Galli facere solent, ablatumque sanctum in

penetrale dei sui transtulit. Salambonem etiam omni planctu et iactation e Syriaci cultus exhibuit,

omen sibi faciens inminentis exitii, omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum

ministros. lapides qui divi dicuntur ex proprio templo, simulacrum [1] Dianae Laodiceae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, adferre voluit.

Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse sed multa in multis.

posteaquam se apud Tria Flumina circa Hebrum ex responso purificavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est.

et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset ut in

furiosi alicuius domum vel nomen inreperet. nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos

senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit, quod eos post ad senatum adduxit quos omnes iussu principis interfectos credebant.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation