Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 33

Text kindly provided by Perseus

libidinum genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum malorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat.

Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum

se futurum, paraverat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset,

laqueo vitam finiret. paraverat et gladios aureos,

quibus se occideret, si aliqua vis urgueret. paraverat et in cerauniis et hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret.

fecerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse.

sed nihil ista valuerunt, nam, ut diximus, et occisus [1] [2] [3] est per scurras et per plateas tractus et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est.

Hic finis Antoninorum nomini in re publica fuit, scientibus cunctis istum Antoninum tam vita falsum fuisse quam nomine.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation