Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

Pinxit se ut cuppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque

totum domi semper et exercuit, sescentorum struthionum capita una cena multis mensis exhibuit ad

edenda cerebella. exhibuit aliquando et tale convivium ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando quod

efficerent voluptatem, celebravit item tale convivium ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super Aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim, et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, iretur que

ad omnium domos, sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula et

mulieribus uterentur. Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae

reppererunt, et perierunt, dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet, hoc idem de domibus, de

praetoriis, de diaetis [1] fecisse dicitur, sed et haec et alia [2] nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta ab iis qui in gratiam Alexandri Heliogabalum deformare voluerunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation