Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Caracallus

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

His gestis Galliam petiit atque ut primum in

eam venit Narbonensem proconsulem occidit, cunctis deinde turbatis qui in Gallia res gerebant odium tyrannicum meruit, quamvis se [1] aliquando fingeret et

benignum, cum esset natura truculentus. et cum multa contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo implicitus graviter laboravit, circa eos qui eum curabant crudelissimus fuit.

Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit, circa Raetiam non paucos barbaros interemit militesque suos quasi Sullae milites et

cohortatus est et donavit, deorum sane se nominibus appellari vetuit, quod Commodus fecerat, i cum multi [2] eum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem

dicerent, et cum Germanos subegisset, Germanum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se

appellandum, damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexas [3] gestarent.

Per Thracias cum praefecto praetorii iter fecit, inde cum in Asiam traiceret, naufragii periculum adiit antemna fracta, ita ut in scapham cum protectoribus descenderet. [4] unde in triremem a praefecto classis receptus evasit.

Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit, quando [5] missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse iactavit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation