Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Caracallus

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Interest scire quemadmodum novercam suam

Iuliam uxorem duxisse dicatur, quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset, dixissetque Antoninus, “Vellem, si liceret,” respondisse fertur, “Si libet, licet, an nescis

te imperatorem esse et leges dare, non accipere?” quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit quas, si sciret se leges dare

vere, solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit cuius filium nuper occiderat.

Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum

dictum addere, nam cum Germanici [1] et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alam annorum gentem devicerat) Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse, “Adde, si placet, etiam Geticus Maximus,” quod Getam occiderat fratrem, et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transiit, tumultuariis proeliis devicerat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation