Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Caracallus

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum [1] exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus,

Bassianus autem obtinuit imperium, de cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita

satis dicta sint. huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem

conciliandum salutaris fuit. non ille in litteris tardus, non in benevolentiis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed sub parentibus, visus.

denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit, quod populo plus quam amabile fuit.

septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores

verberum diu respexit. Antiochensibus et Byzantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium

crudelitatis causa concepit, quod a parentibus gratia Sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation