Ne diutius teneam[1], iudices, societas coitur. Cum nulla iam proscriptionis mentio fieret[2], cum etiam qui[3] antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci[4], hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. Haec [5] omnia, iudices, imprudente L. Sulla facta esse certo[6] scio.
Neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet[7] et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur. Huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in[8] tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat.
Interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum[9], qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit[10] domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat[11], ipse amplissimae pecuniae fit dominus. Qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena[12]; multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.