Etenim qui haec vituperare volunt[1] Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. Ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat[2]: “Vellem quidem liceret; hoc dixissem.” Dicas licet. “Hoc fecissem.” Facias licet; nemo prohibet. “Hoc decrevissem.” Decerne [3], modo recte; omnes approbabunt. “Hoc iudicassem.” Laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris.
Dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat[4]; qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta. Quam si retinere volunt[5] ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt — nolo in eos gravius quicquam ne ominis[6] quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est.
Quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse. Quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod[7] iter adfectet[8] videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.