Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Sex. Roscio Amerino

Chapter 37

Text kindly provided by Perseus

Quaeritur etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? Curat Chrysogonus ut eius bona veneant[1] statim; qui non norat hominem aut rem. At qui[2] ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis[3], iudices, continuo dicere: “Necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.” Hic nihil est quod suspicione occupetis[4].

Non enim ego ita disputabo: “Veri simile est Roscios[5] istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.[6]”

Haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causa[7] partem acceperit oculis cernetis[8], poteritisne dubitare, iudices, qui[9] indicarit? Qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num quisnam praeterea? Nemo est, iudices. Num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?

Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a[10] Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis[11] gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? Cur [12] tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste T. Roscius[13] omnia cum Chrysogono communiter possidet? Nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation