M. Tulli Ciceronis pro Sex. Roscio Amerino Oratio
Credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum[1] tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim[2], is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. Omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi[3] propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.[4]
Quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? Minime. An [5] tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum[6] cupidus ut aliis eam praereptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.
Ego autem si[7] omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque[8] in volgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem[9] neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae[10] poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.
Accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere[11] posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec[12] benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam[13].