Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Balbo

Chapter 26

Text kindly provided by Perseus

Quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio invident, non est difficillimum mitigare. More hominum invident, in conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico, sed hoc malo[1] dente carpunt.

Qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut invident, ii[2] sunt huic multo vehementius pertimescendi. Nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis iure esse potuit? Quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? Versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit. Fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. Non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibus[3] Cornelius, sed omni officio,—lacrimis[4], opera, consolatione,—omnis me absente meos sublevavit.

Quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominis[5], pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata. Non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione avocabat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation