Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Balbo

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? Nihil est enim aliud in foedere nisi ut “pia et aeterna pax” sit. Quid id[1][2] ad civitatem? Adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: “Maiestatem popvli Romani comiter conservanto[3][4].” Id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior.

Primum verbi genus hoc “conservanto[5],” quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. Deinde cum alterius populi maiestas conservari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. In quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat, “comiter” esse “communiter,” quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur; “qui erranti comiter monstrat viam,” benigne, non gravate; “communiter” quidem certe non convenit.

Et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romani “communiter” conservent, id est ut populus Romanus[6] suam maiestatem esse salvam velit. Quod si iam ita esset, ut esse non potest[7], tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. Potestne igitur nostra maiestas a[8] Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? Potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation