Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Balbo

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Etenim si Q. Scaevola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit, quis dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli[1] omnibus[2] iuris peritissimis imperatores nostros anteferre?

Possumusne igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur[3], C. Marium? Quaeris aliquem graviorem, constantiorem, praestantiorem virtute, prudentia, religione? Is igitur Iguvinatem M. Annium[4] Appium, fortissimum virum summa[5] virtute praeditum, civitate donavit[6]: idem cohortis duas universas Camertium civitate donavit, cum Camertinum foedus omnium[7] foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. Potest igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur?

Exsistat ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut conspiciatis eum mentibus, quoniam[8] oculis non potestis; dicat se non imperitum foederis[9], non rudem exemplorum, non ignarum belli[10] fuisse; se P. Africani discipulum ac militem, se stipendiis, se[11] legationibus bellicis eruditum, se, si tanta bella attigisset[12] quanta gessit et[13] confecit, si tot[14] consulibus meruisset quotiens ipse consul fuit[15], omnia iura belli perdiscere ac nosse potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo[16] foedere a re publica[17] bene gerenda impediretur; a se ex coniunctissima[18] atque amicissima civitate fortissimum quemque esse delectum; neque Iguvinatium neque Camertium foedere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo Romano praemia virtutis tribuerentur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation