Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Quintum Fratrem

Book 3, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. a. 700 (54).
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

Romae et maxime †et Appia ad Martis mira luvies †. Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae; magna vis aquae usque ad piscinam publicam. Viget illud Homeri: ἤματ’ ὀπωρινῷ, ὅτε λαβρότατον χέει ὕδωρ Ζεύς, ὅτε δή ῤ’ ἄνδρεσσι κοτεσσάμενος χαλεπήνῃ. Cadit enim in absolutionem Gabini: οἳ βίῃ εἰν ἀγορῇ σκολιὰς κρίνωσι θέμιστας, ἐκ δὲ δίκην ἐλάσωσι, θεῶν ὄπιν οὐκ ἀλέγοντες.

Sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad Ligurium litteras dabo. Hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. Vale, mi suavissime et optime frater.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation