Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Quintum Fratrem

Book 2, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae mense Maio paulo post Idus a. 698 (56).
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

O litteras mihi tuas iucundissimas exspectatas, ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore! Atque has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Olbia datas. Sed cetera, ut scribis, praesenti sermoni reserventur; hoc tamen non queo differre: Idibus Maus senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. Adiurat Procilius hoc nemini accidisse. Foris valde plauditur. Mihi cum sua sponte iucundum tum iucundius, quod me absente; est enim εἰλικρινὲς iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra †eram ante†. Quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri non est actum. In hac causa mihi aqua haeret. Sed plura quam constitueram; coram enim. Vale, mi optime et optatissime frater, et advola. Idem te pueri nostri rogant. Illud scilicet, cenabis cum veneris.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation