Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Quintum Fratrem

Book 2, Letter 9

Text kindly provided by Perseus

Scr. ineunte mense Februanto a. 700 (54).
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

Epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. Nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. Sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari.

Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet. De te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. Reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cotidie aliquid. Pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero.

Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis. Sed cum veneris. Virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris, hominem non putabo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation