Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · de Domo Sua

Chapter 56

Text kindly provided by Perseus

Quae cum ita sint, pontifices, revocate iam animos vestros ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam, quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis[1] vestris cervicibus sustinetis. Vobis universi senatus perpetua auctoritas, cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea causa praefuistis, vobis Italiae magnificentissimus ille motus municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis, vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suum[2] erga meam dignitatem studium et iudicium non modo commissum verum etiam commendatum esse arbitrabuntur[3].

Denique ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine esse rei publicae redditum[4], idcirco mihi videntur fructum[5] reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque revocasse. Hic est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam[6] illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation