Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · de Domo Sua

Chapter 47

Text kindly provided by Perseus

Quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputo[1]? Ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis[2] institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. An cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere?

Date[3] huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. An si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit in[4] iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque[5] sollemnibus bona cuiuspiam[6] consecrarit, non valebit? Atqui C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, P. Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. Quid tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro?

Certe non fuit. Vidimus hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua[7] igitur is bona Lentuli religione obligavit? Sed quid ego ceteros? Tu, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. Quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation