Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · de Domo Sua

Chapter 42

Text kindly provided by Perseus

Quo[1] magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit.

At quae dea est? Bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. “Libertas,” inquit, “est[2].” Tu[3] igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota[4] sustulisti? Tu cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares[5] liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum me[6] exturbares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres[7], Libertatis simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium[8] crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani servitutis? Eumne potissimum Libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota venisset?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation