Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Tertullian · De Spectaculis

Chapter 28

Text kindly provided by Perseus

Saginentur eiusmodi dulcibus convivae sui: et loca et tempora et invitator ipsorum est. Nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt. Non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum: vicibus disposita res est. Nunc illi laetantur, nos conflictamur. "Saeculum," inquit, "gaudebit, vos tristes eritis." Lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus. Delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitas dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur. Tu mihi metas et scaenam et pulverem et harenam suspiras. Dicas velim: non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debemus? Nam quod est aliud votum nostrum quam quod et apostoli, exire de saeculo et recipi apud dominum? Hic voluptas, ubi et votum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation