Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Tertullian · De Spectaculis

Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

An ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi nihil est de deo? Pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos. Immo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret quam ille ipse mulierum et virorum accuratior cultus. Ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant. Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat nisi videri et videre. Sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse. Poterit ergo et de misericordia moneri defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum. Avertat deus a suis tantam voluptatis exitiosae cupiditatem! Quale est enim de ecclesia dei in diaboli ecclesiam tendere, de caelo, quod aiunt, in caenum? Illas manus quas ad deum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare? Ex ore, quo Amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, εἰς αἰῶνας ἀπ' αἰῶνος alii omnino dicere nisi deo et Christo?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation