FABULAE INTERLOCUTORES.
BACCHIS, meretrix, amica Pamphili.
LACHES, senex, pater Pamphili.
MYRRHINA, mater Philumenae.
PAMPHILUS, filius Lachetis et Sostratae.
PARMENO, servus.
PHIDIPPUS, senex, pater Philumenae.
PHILOTIS, meretrix.
SOSIA, servus.
SOSTRATA, mater Pamphili.
SYRA, anus, lena.
HECYRA. ACTA LUDIS MEGALENSIBUS, SEX. IUL. CAESARE CN. CORNELIO DOLABELLA AEDILIBUS CURULIBUS. NON EST PERACTA. MODOS FECIT FLACCUS CLAUDII, TIBIIS PARIBUS. TOTA GRAECA APOLLODORU FACTA EST. ACTA PRIMO SINE PROLOGO. DATA SECUNDO CN. OCTAVIO T. MANLIO COSS. RELATA EST L. AEMILII PAULI LUDIS FUNEBRIBUS. NON EST PLACITA. TERTIO RELATA EST Q. FULVIO L. MARCIO AEDILIBUS CURULIBUS. EGIT L. AMBIVIUS TURPIO. PLACUIT.
PROLOGUS
Hecyra est huic nomen fabulae: haec cum data
Nova est novum intervenit vitium et calamitas,
Ut neque spectari neque cognosci potuerit.
Ita populus studio stupidus in funambulo
Animum occuparat. Nunc haec plane est pro nova;
Et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit
Iterum referre ut iterum posset vendere.
Alias cognostis eius: quaeso hanc nunc noscite.