Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Publius Terentius Afer (Terence) · Hecyra

Act 5, Scene 1

Text kindly provided by Perseus

(BACCHIS. LACHES.)
BACCHIS
Non hoc de nihilo est quod Laches me nunc conventam esse expetit;
Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.
LACHES
Videndum est ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem;
Aut ne quid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit.
Aggrediar. Bacchis, salve.
BACCHIS
Salve, Lache.
LACHES
Edepol credo te nonnihil mirari, Bacchis,
Quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
BACCHIS
Ego pol quoque etiam timida sum, quum venit mihi in mentem quae sim,
Ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
LACHES
Si vera dicis, nihil tibi est a me pericli, mulier;
Nam aetate iam ea sum ut non siet peccato mihi ignosci aequum:
Quo magis omnes res cautius ne temere faciam accuro:
Nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,
Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquum est.
BACCHIS
Est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam:
Nam qui post factam iniuriam se expurget, parum mihi prosit.
Sed quid istuc est?
LACHES
Meum receptas filium ad te Pamphilum.
BACCHIS
LACHES
Sine dicam. Uxorem hanc prius quam duxit, vestrum amorem pertuli.
Mane: nondum etiam dixi id quod volui. Hic nunc uxorem habet:
Quaere alium tibi firmiorem, dum tibi tempus consulendi est;
Nam neque ille hoc animo erit aetatem, neque pol tu eadem istac aetate.
BACCHIS
Quis id ait?
LACHES
Socrus.
BACCHIS
Mene?
LACHES
Te ipsam; et filiam abduxit suam;
Puerumque ob eam rem clam voluit natus qui est extinguere.
BACCHIS
Aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem
Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
[Me] segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
LACHES
Lepida es; sed scin quid volo potius sodes facias?
BACCHIS
Quid [vis]? cedo.
LACHES
Eas ad mulieres huc intro, atque istuc iusiurandum idem
Polliceare illis: exple animum iis, teque hoc crimine expedi.
BACCHIS
Faciam; quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio,
Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum,
Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier
Immerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem.
LACHES
Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit;
Nam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque etiam credidi.
Nunc quum ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
Fac eadem ut sis porro; nostra utere amicitia ut voles.
Aliter si facias — sed reprimam me, ne aegre quicquam ex me audias.
Verum te hoc moneo unum: amicus qualis sim aut quid possiem
Potius quam inimicus periclum facias.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation