Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Publius Terentius Afer (Terence) · Heautontimorumenos

Prologus

Text kindly provided by Perseus

Fabulae Interlocutores.

ANTIPHILA, amica Cliniae.
BACCHIS, amica Clitiphonis.
CHREMES, Clitiphonis pater.
CLINIA, Menedemi filius.
CLITIPHO, Chremetis filius.
DROMO, servus Menedemi.
MENEDEMUS, Cliniae pater.
NUTRIX.
PHRYGIA, ancilla.
SOSTRATA, Chremetis uxor.
SYRUS, servus Chremetis.

HEAUTONTIMORUMENOS. ACTA LUDIS MEGALENSIBUS, L. CORNELIO LENTULO L. VALERIO FLACCO AEDILIBUS CURULIBUS. EGERUNT L. AMBIVIUS TURPIO ET L. ATTILIUS PRAENESTINUS. MODOS FECIT FLACCUS CLAUDII. GRAECA EST MENANDRU. ACTA PRIMUM TIBIIS IMPARIBUS; DEINDE DUABUS DEXTRIS. ACTA III. EDITA M. IUVENTIO ET T. SEMPRONIO COSS.

PROLOGUS
NE cui sit vestrum mirum, cur partes seni
Poeta dederit quae sunt adolescentium,
Id primum dicam: deinde quod veni eloquar.
Ex integra Graeca integram comoediam
Hodie sum acturus Heautontimorumenon;
Duplex quae ex argumento facta est simplici.
Novam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,
Et cuia Graeca sit, ni partem maximam
Existimarem scire vestrum, id dicerem.
Nunc, quamobrem has partes didicerim, paucis dabo.
Oratorem voluit esse me, non prologum.
Vestrum iudicium fecit; me actorem dedit.
Sed hic actor tantum poterit a facundia,
Quantum ille potuit cogitare commode
Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.
Nam quod rumores distulerunt malevoli,
Multas contaminasse Graecas dum facit
Paucas Latinas; factum hic esse id non negat,
Neque se pigere: et deinde facturum autumat.
Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi
Licere id facere quod illi fecerunt putat.
Tum quod malevolus vetus poeta dictitat,
Repente ad studium hunc se applicasse musicum,
Amicum ingenio fretum, haud natura sua;
Arbitrium vestrum, vestra existimatio
Valebit; quamobrem omnes vos oratos volo,
Ne plus iniquum possit quam aequum oratio.
Facite aequi sitis: date crescendi copiam
Novarum qui spectandi faciunt copiam
Sine vitiis; ne ille pro se dictum existimet,
Qui nuper fecit servo currenti in via
Decesse populum. Cur insano serviat?
De illius peccatis plura dicet cum dabit
Alias novas, nisi finem maledictis facit.
Adeste aequo animo; date potestatem mihi
Statariam agere ut liceat per silentium;
Ne semper servus currens, iratus senex,
Edax parasitus, sycophanta autem impudens,
Avarus leno, assidue agendi sint mihi,
Clamore summo, cum labore maximo.
Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
Ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni:
Si qua laboriosa est, ad me curritur;
Sin lenis est, ad alium defertur gregem.
In hac est pura oratio. Experimini
In utramque partem ingenium quid possit meum.
Si nunquam avare pretium statui arti meae,
Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,
Quam maxime servire vestris commodis;
Exemplum statuite in me, ut adolescentuli
Vobis placere studeant potius quam sibi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation