Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Vita Beata

Book 7, Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

" Quare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam agit ? Quare opes contemnendas dicit et habet ? Vitam contemnendam putat et tamen vivit ? Valetudinem contemnendam et tamen illam diligentissime tuetur atque optimam mavult ? Et exilium vanum nomen putat et ait : 'Quid enim est mali mutare regiones ?' et tamen, si licet, senescit in patria ? Et inter longius tempus et brevius nihil interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem et in multa senectute placidus viret ?"

Ait ista debere contemni, non, ne habeat, sed ne sollicitus habeat ; non abigit illa a se, sed abeuntia securus prosequitur. Divitias quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querella reddentis receptura est ?

M. Cato eum laudaret Curium et Coruncanium et illud saeculum, in quo censorium crimen erat paucae argenti lamellae, possidebat ipse quadragies sestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam Censorius Cato. Maiore spatio, si comparentur, proavum vicerat, quam a Crasso vinceretur, et, si maiores illi obvenissent opes, non sprevisset.

Nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat. Non amat divitias, sed mavult; non in animum illas, sed in domum recipit, nec respuit possessas, sed continet et maiorem virtuti suae materiam subministrari vult.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation