Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Vita Beata

Book 7, Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent dixerit : " Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis ? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?

Quare cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat ? Cur non ad praescriptum tuum cenas ? Cur tibi nitidior supellex est ? Cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur ? Cur aviarium[1] disponitur ? Cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur ? Quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit ? Quare paedagogium pretiosa veste succingitur ? Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur[2] et est aliquis scindendi obsonii magister ? " Adice, si vis : " Cur trans mare possides ? Cur plura quam nosti ? Turpiter[3] aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat ! "

Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi : " Non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam, nec ero. Exige itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior. Hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare.

Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem ; delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur; vestris quidem pedibus comparatus, debilis[4] cursor sum." Haec non pro me loquor—ego enim in alto vitiorum omnium sum—, sed pro illo, cui aliquid acti est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation