Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Seneca, Lucius Annaeus · De Ira

Book 3, Chapter 37

Text kindly provided by Perseus

In convivio quorundam te sales et in dolorem tuum iacta verba tetigerunt. Vitare volgares convictus memento ; solutior est post vinum licentia, quia ne sobriis quidem pudor est.

Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti. Irasceris ergo catenario cani ? Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit. Recede longius et ride!

Nunc iste se aliquem putat, quod custodit litigatorum turba limen obsessum ; nunc ille, qui intra iacet, felix fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis indicium difficilem ianuam. Nescit durissimum esse ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse patienda. Numquis se hieme algere miratur ? Numquis in mari nausiare, in via concuti ? Fortis est animus ad quae praeparatus venit.

Minus honorato loco positus irasci coepisti convivatori, vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur. Demens, quid interest, quam lecti premas partem ? Honestiorem te aut turpiorem potest facere pulvinus ?

Non aequis quendam oculis vidisti, quia de ingenio tuo male locutus est. Recipis hanc legem ? Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares,[1] simultates tibi indiceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset. Vis tu aequo animo pati candidatus suffragia !

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation