Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Seneca, Lucius Annaeus · De Ira

Book 3, Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Optimum est itaque ad primum mali sensum mederi sibi, tum verbis quoque suis minimum libertatis dare et inhibere impetum.

Facile est autem adfectus suos, cum primum oriuntur, deprehendere ; morborum signa praecurrunt. Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia.

Qui comitiali vitio solent corripi, iam adventare valetudinem intellegunt, si calor summa deseruit et incertum lumen nervorumque trepidatio est, si memoria sublabitur caputque versatur ; solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ; aut si [1] parum medicina profecit, vitaverunt turbam et sine teste ceciderunt.

Prodest morbum suum nosse et vires eius antequam spatientur opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium verborum, alium rerum contumeliae movent; hic vult nobilitati, hic formae suae parci; hic elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus ; hic superbiae impatiens est, hic contumaciae ; ille servos non putat dignos quibus irascatur, hic intra domum saevus est, foris mitis ; ille rogari invidiam iudicat, hic non rogari contumeliam. Non omnes ab eadem parte feriuntur ; scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation