95 P.L.M. Omnia quae miseras possunt finire querellas, in promptu voluit candidus esse deus. Vile holus et duris haerentia mora rubetis pungentis[1] stomachi composuere famem. Flumine vicino stultus sitit, et riget[2] euro cum calidus tepido consonat igne focus[3]. Lex armata sedet circum fera limina nuptae: nil metuit licito fusa puella toro. Quod satiare potest dives natura ministrat; quod docet infrenis[4] gloria fine caret.