De libertis universitatium.
Ulpianus 49 ad ed. Municipibus plenum ius in bonis libertorum libertarum defertur, hoc est id ius quod etiam patrono.
Sed an omnino petere bonorum possessionem possint, dubitatur: movet enim, quod consentire non possunt, sed per alium possunt petita bonorum possessione ipsi adquirere. sed qua ratione senatus censuit, ut restitui eis ex trebelliano hereditas possit: qua ratione alio senatus consulto heredibus eis institutis a liberto adquirere hereditatem permissum est: ita bonorum quoque possessionem petere dicendum est.
Temporaque bonorum possessionis petendae cedere municipibus exinde, ex quo decernere de petenda potuerunt. quod et papinianus respondit.