De officio adsessorum.
Paulus l.S. de off. adsess. Omne officium adsessoris, quo iuris studiosi partibus suis funguntur, in his fere causis constat: in cognitionibus postulationibus libellis edictis decretis epistulis.
Marcianus 1 de iudic. publ. Liberti adsidere possunt. infames autem licet non prohibeantur legibus adsidere, attamen arbitror, ut aliquo quoque decreto principali refertur constitutum, non posse officio adsessoris fungi.
Macer 1 de off. praesid. Si eadem provincia postea divisa sub duobus praesidibus constituta est, velut germania, mysia, ex altera ortus in altera adsidebit nec videtur in sua provincia adsedisse.
Papinianus 4 resp. Diem functo legato caesaris salarium comitibus residui temporis, quod a legatis praestitutum est, debetur, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt. diversum in eo servatur, qui successorem ante tempus accepit.
Paulus 1 sent. Consiliari eo tempore quo adsidet negotia tractare in suum quidem auditorium nullo modo concessum est, in alienum autem non prohibetur.
Papinianus 1 resp. In consilium curatoris rei publicae vir eiusdem civitatis adsidere non prohibetur, quia publico salario non fruitur.