Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helius

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit,

sed cum eum videret homo paulo argutior miserrimae valetudinis, ita ut

scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur: “Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus; si quidem satis in caducum parietem

incubuimus [1] et qui non ipsam rem publicam, sed nos

ipsos sustentare vix possit .” et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est. quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Helius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati hominis, adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, successorem dedit, volens videri quod verba

tristia temperasset. sed nihil profuit; nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Helius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) periit sepultusque est imperatorio funere, neque quicquam

de regia ni mortis habuit dignitatem, doluit ergo illius mortem ut bonus pater, non ut bonus princeps, nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur iis: “Etiam

vivente adhuc Vero decreveram .” ex quo ostendit

aut iudicium suum aut scientiam futurorum. post hunc denique Hadrianus diu anceps quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum, cui condicionem addidit, ut ipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco

daret, nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum, saepe dicens sanum principem mori debere non debilem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation