Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helius

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Adoptatus autem Helius Verus ab Hadriano eo tempore quo iam, ut superius diximus, parum vigebat

et de successore necessario cogitabat, statimque praetor factus et Pannoniis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus [1] imperio,

iterum consul designatus est. datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum quod posset laetitiam publicam

frequentare. tantumque apud Hadrianum principem valuit ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per

litteras impetraret. nec provinciae quidem, cui

praepositus erat, defuit; nam bene gestis rebus vel potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen obtinuit ducis famam.

Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque [2] eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis

cogitaret, si forte vixisset. [3] fertur denique ab iis qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis condicionibus ferebatur.

fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation