Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Clodius Albinus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Ad imperium venit natu5 iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur [1] [2] [3]

sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset vir antiquae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter

rem publicam regeret, quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit: “Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo,

salutem, victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit, te quaeso, ut eo animo rem publicam regas quo delectus es frater animi mei, frater imperii.

Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. infantulo tuo Pescennio Princo

munera digna suo loco tuoque mittemus. tu velim exercitus rei publicae ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation