Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Clodius Albinus

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

His litteris acceptis omnino facere id quod iubebat noluit, videns [1] odiosum [2] Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens [3] ne ipse pariter occideretur.

Exstat denique illius contio qua, [4] eum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate

firmatum, huius rei memoriam facit, cuius hoc exemplum est: “Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati [5] et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi.”

Nec negari potest, 7quod [6] etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium

Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam [7] [8] maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse,

maxime precibus uxoris adductus. denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation