Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Pius

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Fuit vir forma conspicuus, ingenio 1 clarus, moribus clemens, nobilis vultu, placidus ingenio, singularis [1] eloquentiae, nitidae litteraturae, praecipue sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia,

in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae

Pompilio ex bonorum sententia comparatur. [2] Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessi iam aetatem manu praesente senatu levaret (quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, cum impius sit magis qui ista non faciat, quam pius qui debitum

reddat 4), vel quod eos quos Hadrianus per malam

valetudinem occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem munitos

atque immensos honores decrevit, vel quod, cum se [3] [4] Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et

diligentia fecit, ne id posset admittere, vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis

asperum fecit. idem faenus trientarium, hoc est minimis usuris, exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret.

Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consui

cum Catilio Severo, hic in omni privata vita [5] in agris frequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus

fuit. ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation