Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio Valente, Volusio Maeciano, Ulpio
Marcello et Diavoleno. seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit.
intra urbes sepeliri mortuos vetuit, sumptum muneribus gladiatoriis instituit, vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. omnium quae gessit et in senatu et per edicta rationem reddidit.
Periit anno septuagensimo, sed quasi adulescens desideratus est. mors autem eius talis fuisse narratur: cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte
signum [5] tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium.
alienatus in febri nihil aliud quam de re publica et de
iis regibus quibus irascebatur locutus est. privatum patrimonium filiae reliquit, testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est.