Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Geta

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator, [1] gulosus, cupidus ciborum

et vini varie conditi. huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret, “Hostes vobis eripio,” consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum

numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit, “Isti habent parentes, habent propinquos?” cum re- sponsum esset habere, ait, “Tum plures [2] ergo in

civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus,” et obtinuisset eius sententia nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris nimia

crudelitas, qui cum contenderet et diceret, quasi ioco quasi serio, omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur, “Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere.” quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation