Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Geta

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius

Maximus primo septenario satis copiose rettulit, fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes, quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, et quidem [1] amore Marci, quem fratrem suum semper [2] dicebat et cuius philosophiam litterarumque institutionem

semper imitatus est. dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris,

et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formulario forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi

gradus vel honoris auspicium, simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen eo principe cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset.

De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse

fertur: “ Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissimus, Geta noster divus futurus, cuius nihil imperiale in genitum video” , erat enim Iuvenalis praefectus eius

praetorii, nec eum fefellit, nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem

appellaret, dixisse fertur, “Sit divus, dum non sit vivus.” denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque rediit cum [3] fama in gratiam parricida.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation