Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Topica

Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

Harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt.

Refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece στάσις dicitur, appelletur Latine status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et laudationibus idem exsistunt status. Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si[1] aut omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non possint; in qua argumentatione status coniecturalis exsistit;

Aut [2] cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis; quod idem contingit in laudationibus. Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum.

Sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci κρινόμενον vocant[3], mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, “qva de re agitvr” vocari[4]. Quibus autem hoc qua de re agitur continetur, ea continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem adiutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status exsistunt novi, sed appellentur legitimae disceptationes.

Tum enim defenditur non id legem dicere quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum legi lex contraria adfertur. Ista[5] sunt tria genera quae controversiam in omni scripto facere possint[6]: ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation