Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Topica

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Causarum [enim[1] ] genera duo sunt; unum, quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet[2] sed[3] sine.quo effici non possit, ut si quis aes statue causam velit dicere, quod sine eo non possit effici.

Huius generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia ferramenta et cetera[4] generis eiusdem; alia autem praecursionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam adferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: Amori congressio causam attulerat[5], amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur. Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adiuvante, aliae quae adiuvari velint, ut: Sapientia efficit sapientis sola per se; beatos efficiat necne sola per sese quaestio est.

Qua re cum in disputationem incident causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea caiisa concludere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation