Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi[1] esse refutanda quae et in[2] senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis[3] et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore[4] sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant intueri lucem esse fas[5] ei qui a se hominem occisum esse[6] fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant[7]? Nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.

An est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione[8] interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit[9] iure caesum videri. Neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius[10] aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis[11] interfici nefas esset. Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina[12] sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.

Quod si xii[13] tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet[14], interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit[15], puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis[16] ad hominem occidendum[17] ab ipsis porrigi legibus?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation