Videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus[1] esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde—non enim video cur non meum quoque agam negotium—scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret[2] Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latronem ac[3] sicarium abiecti homines et[4] perditi describebant. Iacent[5] suis testibus qui[6] Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiravi, liberatus sum[7]; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse.
Nunc persequar cetera; nam occurrit illud: “Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.” Si quidem exiturus[8] ad caedem e villa non fuisset. Video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma[9] proficiscens reliquerat morientem? Testamentum simul obsignavi, una fui[10]; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. Quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?