Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Archia Poeta

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Quaeret quispiam: “quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?” Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid[1] respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et[2] naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina[3] quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc[4] contendo, cum ad naturam eximiam et[5] inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque[6] doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.

Ex hoc esse[7] hunc[8] numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos[9] homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. [10] Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque[11] virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem[12] humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at[13] haec studia adulescentiam acuunt[14], senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium[15] ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation