Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Partitiones Oratoriae

Chapter 36

Text kindly provided by Perseus

C. Scire mihi iam videor quem ad modum coniectura tractanda sit. Nunc de definitione audiamus. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta. Vter enim definiendo describendoque verbo magis ad sensum iudicis opinionemque penetrarit et uter ad communem verbi vim et eandem, quam eius verbi praeceptionem[1] incohatam habebunt in animis ei qui audient, magis et propius accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumentando tractatur hoc genus,

Sed tamquam explicando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem[2] accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo[3], defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum[4] verborum, in quo[5], etiam si propius accedat[6] ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur[7]; negat enim probari oportere eos qui leges scripserint,

Ne ratum haberetur[8] iudicium[9], si totum corruptum [sit[10] ], si unus accusator corruptus[11] sit, non rescindere; nititur[12] aequitate utilitate quasi[13] scribenda lex sit, quaeque[14] tum[15] complecteretur in iudiciis[16] corruptis, ea verbo uno praevaricationis comprehendisse dicit;

Defensor autem testatur consuetudinem sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso[17] accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in contrariis causis quasi vare[18] positus esse videatur. Sed huic tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; communeque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam definitionem[19] sententiamque confirmet.

Atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposui[20] aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depravatione verbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.

Amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, ea[21] vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation