Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Partitiones Oratoriae

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Atque haec fere est partitio consultationum. C. Cognovi, sed quae sit ratio in his inveniendi et disponendi requiro. P. Quid, tu[1] aliamne[2] censes ac non[3] eandem quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia? Conlocandi autem quae est exposita in aliis ratio, eadem huc transferetur.

C. Cognita igitur omni distributione propositorum causarum nobis genera et praecepta restant.

P. Admodum. Et earum quidem forma duplex est: quarum altera delectationem sectatur aurium[4], altera, ius[5] ut obtineat probet efficiat quod agit, unde omnis est suscepta contentio. Itaque illud superius exornatio dicitur: quod cum latum genus esse potest saneque varium, unum ex eo deligimus, quod ad laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vituperandos. Genus enim nullum est orationis quod aut uberius ad dicendum aut utilius civitatibus esse possit aut in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque versetur. Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione versatur; quorum alterum deliberationis est alterum iudici.

Ex qua partitione tria genera causarum exstiterunt: unum, quod a meliore parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum. Quam ob rem de primo primum, si placet, disputemus. C. Mihi vero placet.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation