Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Partitiones Oratoriae

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

M. Tvlli Ciceronis Partitiones Oratoriae

SIGLA

P= cod. Paris. 7231, saec. x

p= cod. Paris. 7696, saec. x

codd. dett. = codices, saec. xv exscripti

Cicero. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo[1] tibi est otium et si vis. Pater. An est, mi Cicero, quod ego malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter.

C. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim isdem de rebus Latine interrogem? P. Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti, et tu ordine audies quae requires.

C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis? P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et conlocanda[2]. Proprie autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est; earum[3] rerum omnium custos memoria.

C. Quid? orationis quot sunt partes? P. Quattuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio; ad impellendos[4] animos duae, principium et peroratio. C. Quid? Quaestio quasnam habet partis? P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation