Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium.
Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et [1] Demostheni; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam[2] figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne[3] verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tamquam appendere.
Hic labor meus hoc adsequetur[4], ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant. “Sed exorietur[5] Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur.[6]” Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas narrando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare[7]. “At loquitur pulchre.”