Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Imperio Cn. Pompei

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. Qui postea, cum[1] maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset[2] et se[3] Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras[4] misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis[5] hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti[6] de imperio dimicaretis.

Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res ab[7] L. Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum[8] magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta[9] esse videatur;

de vestri imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation